sábado, 28 de abril de 2007

Orações em latim:


1 -PAI NOSSO:

Pater noster, qui es in caelis Sanctificétur nomen tuum: Advéniat regnum tuum: Fiat
voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: Et
dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos
indúcas in tentatiónem: sed libera nos a malo. Amen.


2 - AVE MARIA:

Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedictus
fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis
nostrae. Amen

3 - SALVE, RAINHA:

Salve, Regina, Mater misericordiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamamus,
éxsules fiIii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia
ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Jesum
benedíctum fructun Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o
dulcis Virgo María!

4 - CREDO:

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae. Et in Jesum
Christum, Filium eius únicum, Dóminùm nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto,
natus ex María Virgine, passus sub Pontio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus:
descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad caelos; sedet ad
déxteram Dei Patris omnipoténtis: : inde ventúrus est judicare vivos et mórtuos. Credo
in Spiritum Sanctum, sanctam Ecelésiam cathólicam, Sanctórum communionem,
remissiónem peccatórum carnis resurrectiónem, vitam aetérnam. Amen.

Um comentário:

Pentagramas e Borboletas disse...

Professor!!!

Vc se esqueceu de colocar a oração do exorcimo!!!! rsrsrsrs

Bjos